1
Tacitus congiarium populo Romano intra sex
2
menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus,
3
semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret :
Non agnosco senem armatum, non chlamydatum inter cetera,
sed
4
agnosco togatum. et Floriani liberi et Taciti multi exstiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum exspectantes, in quos multa epigrammata scripta sunt,
1
quibus
2
iocati sunt haruspices imperium
5
pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini.
6
Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia
3
in illis varia, in hoc omnia praecipua iuncta
4
fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus exstiterunt, de quo
5
6
7
8
9
dictum est dignum esse
10
ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis Libris promissum, qui si diutius
7
fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate
8
fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen,
11
satisfactum arbitrans studio et cupiditati meae.