1
Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes qui Aurelianum occiderant interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset.
2
et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos
3
eosdem consilio atque virtute compressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent, auxilium daturi nostris
4
si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum
1
ceperit consulatum ; at in isto viro magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem
5
propter brevitatem temporum nihil magnum, interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit, tamen constat
2
factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse,
6
hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. Huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda sunt.