1
Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt
2
ii a quibus interemptus est. sane Mnestheus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque
1
2
3
significant, ubi et in columnis divo Aureliano statuae
3
constituae sunt, senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen populus Romanus, qui vulgo dicebat
4
Aurelianum paedagogum esse senatorum, imperavit annis sex minus paucis diebus, ac rebus magnis gestis inter divos relatus est.
5
Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est tacere non debui, nam multi ferunt Quintilium, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium.
6
verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum 1; cumque contra eum contionaretur nec a militibus audiretur, incisis sibimet venis die vicesimo imperii sui perisse.
7
Quidquid sane scelerum fuit, quidquid malae conscientiae vel artium funestarum, quidquid denique