1
Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile, nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non
2
mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt, Achilleo cuidam parenti Zenobiae
3
parantes imperium, verum adeo Aurelianus, ut erat paratus, e Rhodope revertit atque urbem, quia ita
4
merebatur, evertit, crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas eatenus exstitit ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans, cuius hoc exemplum est :
5
Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi militum gladios, iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus,
6
rusticos interemimus. cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum est iis qui remanserunt, credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis
1
7
esse correctos. Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi.
8
habes trecentas auri libras de
2
Zenobiae capsulis., habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum
9
bonis, habes gemmas regias. ex his omnibus fac cohonestari templum ; mihi et dis inmortalibus gratissimum feceris, ego ad senatum scribam, petens
10
ut mittat pontificem qui dedicet templum. haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri.