1
His acceptis litteris Aurelianus non erubuit sed iratus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit; neque quicquam vir fortis reliquit quod aut imperfectum videretur
2
aut incuratum. nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem poten-
1
2
3
tissiraam vicit. victa igitur Zenobia cum fugeret camelis, quos dromedas vocitant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis est capta atque in Aureliani potestatem deducta.
4
Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior
3
atque insolentior
5
egit ea quae ratio temporis postulabat, tunc illatae illae
4
vestes, quas in Templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et tiarae, tunc
5
genus purpurae, quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit.