1
In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum.
2
Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum
3
honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso
1
thorace vultus eius.
4
illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum
5
statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata
2
3
4
statua superfixa librarum argenti mille quingentarum.
6
ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque
5
et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi
7
tempore implevit, adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis
6
bonum principem honoraverit.