1
Tusco et Basso consulibus cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuriae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei publicae a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator,
2
qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset, causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei publicae necessarius et militibus, quod imperantes vehementer
3
movet, acceptissimus, sed Gallienus, ut erat nequam et perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos
1
2
tam milites quam cives asperrime saeviit. nec quemquam suae crudelitatis exsortem reliquit, usque adeo asper et truculentus ut plerasque civitates vacuas a
4
virili sexu relinqueret, fertur sane item Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse
3
atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret.
5
Exstat sane epistula Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. quam ego idcirco interposui ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet :
6
Gallienus Veriano. non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere
7
potuisset, perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque impuberes sine reprehensione nostra
8
occidi possent, occidendus est quicumque male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum
9
patrem et fratrem. Ingenuus factus est imperator, lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi.