1
Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regaliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare
2
dicebatur, inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque
3
vindicaverant. nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab iis qui circum eum erant requirebat:
Ecquid habemus in prandio? ecquae voluptates paratae sunt? et qualis
4
cras erit scaena qualesque circenses? sic confecto itinere celebratisque hecatombis ad domum regiam rediit conviviisque et epulis decursis
1
alios dies
5
voluptatibus publicis deputabat. praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus, nam cum grex
2
Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque uniuscuiusque
6
vultum mira inhiatione rimantes.
3
a quibus cum quaereretur quidnam agerent
4
illa sollertia, illi responderunt:
7
Patrem principis quaerimus. quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit
8
vivos exuri. quod populus factum tristius, quam quisquam aestimet, tulit, milites vero ita doluerunt ut non multo post vicem redderent.
5
6
7
8