1
Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt.
2
Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant, etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per
1
populos.
3
pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi
4
per iocum dixerit, nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur:
Quid? sine
5
lino Aegyptio esse non possumus! cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset,
Quid, inquit,
6
sine aphronitris esse non possumus! perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur :
Num sine Atrebaticis
7
sagis tuta res publica est? sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret,
2
quasi detrimentis
8
vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus
9
nemo superesset, denique nulla vetus familia
3
4
5
6
apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.