1
Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se
1
ad Bithyniam contulerunt.
2
quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit.
3
Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat
4
et sacris omnibus interesse, quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum docti
2
sint litterarum ut raro aliquibus doctissimis
5
magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re
6
publica, fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus.
7
huius illud est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum
3
4
manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius
5
ita dixisse fertur :
8
Ite, agite,
6
o pueri, pariter sudate medullis omnibus inter vos, non murmura vestra columbae, brachia non hederae, non vincant oscula conchae.
9
longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter
7
poetas quam inter rhetores emicuit, sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.