1
Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus
2
fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus
3
inveniret, scriptum est praeterea ad omnes pro- vincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur.
4
Inter haec Romae iterum seditiones inter populum
5
et milites ortae sunt. et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit
6
populus obsidere, nec umquam ad amicitiam essent
7
redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset, in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae
1
8
in domibus erant vasa proiecta, atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae, nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent.
2