1
erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat ut toto dignus videretur
2
imperio. de rationali quidem occiso Gordianus
1
ante nescierat. sed ubi rem comperit, iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini.
3
Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus
2
3
eraserunt. ipsum etiam Gordianum Africanum
4
appellaverunt, addunt quidam Africam cognomen- tum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa imperare coepisset, sed quod de Scipionum familia
5
originem traheret. in plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, in aliis
4
vero Antonios.
6
Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor
5
7
auctor est, pari
6
potestate succinctus est. missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit,
8
gratanter accepta est. missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.