1
Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium
1
Gordianum esse natum. at posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus
2
Gordiano puero consulatus, sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis
3
quicquam agi posset, post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea quae fuerant aspere gesta mitigaret.
4
Venusto et Sabino consulibus inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessum a coniuratis ita oppressit ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes
5
et veniam sceleribus postulantes, finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano
6
consulibus bellum Persicum natum est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficis-
2
ceretur, et duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri. quem causa eloquentiae dignum parentela sua
7
putavit et praefectum statim fecit, post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro parte
3
aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel
4
coniventia venderetur.