1
degeneris animi, nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa
2
pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi
3
non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque,
1
mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia:
4
Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
elephans grandis est et occiditur,
leo fortis est et occiditur,
tigris fortis est et occiditur;
cave multos, si singulos non times.
5
et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et
6
barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret.
2
7
praeterea omnes Alexandri ministros variis
8
modis interemit et
3
dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.