1
Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille
2
resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates,
3
grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt.
4
denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab
5
illius fuit vita. vestibus tam ad curatus fuit ut nulla
6
mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac
7
largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat:
Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat.
8
et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in
1
2
3
luco, qui est inter
4
Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii
9
mensura, unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur
caliga Maximini.
10
quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem
5
pertineret, sed redeam ad filium.