1
Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum.
1
2
3
4
2
Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos.
3
post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere
5
traductus refectisque
6
militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes.
4
Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus
5
cunctis ad gaudium publicum, et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia, qui ubi
7
comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos
6
autem esse Maximinos, statim
8
dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbe
9
ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa
7
et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pare sacrificio supplicari.
8
deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus
10
11
12
13
14
actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.