1
cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit, quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices
2
respondisse
1
Maximinum esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam.
3
quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus
4
victi, ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium
5
transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit, ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi exstinguebantur, diruebantur etiam
6
machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset,
2
3
7
nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. verum nihil profecit, nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.