1
a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo.
2
Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et
3
eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae
4
auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini
5
interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt.
6
Litterarum senatus exemplum hoc fuit:
Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit.
7
dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum
8
nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque
9
fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.