1
Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum
2
esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat, denique etiam ipsi Titum,
1
unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum
3
iam dimiserat, quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites
2
3
4
4
obsaepserunt, et invitum quidem, sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad
5
imperatorem detulit, sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit.
6
his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur.
7
Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos
8
secum Alexander ducebat ad bellum, et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent.
9
mirandum autem adparatum belli Alexander habuit,