1
Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus
2
est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est
3
repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis,
4
solo tamen imperatore intervigilante visus est; cui
1
2
Alexander "Quid est hoc,1" inquit,
contubernalis?
5
num aliquid de hostibus nuntias? at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus
6
est. qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et
3
ipsum
7
plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum
Exi, recede, atque ita obtruncatum iuvenem optimum.
4
8
sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum.