1
in iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet.
2
ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio.
3
Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere.
4
Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum
5
filios modo ingenuos dari iussit, etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere.
1
6
leges agonis
2
firmavit easque etiam ipse diligentissime
7
servavit, theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum
8
Marcelli reficere voluit, multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus
3
9
dedit, in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii:
In sanctis quid facit aurum?