1
Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine
2
imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque
3
communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea
1
salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat.
4
Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem,
2
quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem
3
ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac
5
semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus
6
certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in
4
5
6
templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.