1
Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque
muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem
2
ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi
1
necessarium
3
hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum
2
esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret.
4
fures iudices
3
iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum,
5
annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per
4
stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali
6
poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.