1
Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam
2
velut virginem coluisse, huic eidem privato cum quidam diceret
Non times pauper fieri? dixisse dicitur
Quid melius, quam ut ipse mihi heres sim
3
et uxori meae? habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris, idem filios se nolle
4
dicebat, ne quis ei frugi contingeret. odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas diaetas
1
iubebat incendi, iter
2
privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit, avia sua Varia reclamante quod omnia perditurus esset.
5
imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse.
6
causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum,
3
4
5
6
exsoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo.
7
in balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurans, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur
7
et eadem hora. rasit et virilia subactoribus suis ad novaculam
8
manu sua, qua
8
postea barbam fecit, scobe auri porticum stravit et argenti, dolens quod non posset et electri, idque frequenter, quacumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa arena.