1
Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam idemque
1
2
privatus in agris suis fecit, processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus, iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodemque habitu agens
3
quo dii pinguntur quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant, habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi
2
4
poterant, struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis ut ederent.
5
Illud sane mirum videtur quod dicitur ab eo factum, ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicens
6
faenum exhibere, transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. amicos admisit
3
cottidie nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset.