1
Othonem et Vitellium imitari, nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem
2
apparatum imperatorium publice vendiderat, deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps
1
exhiberet, semper
2
3
3
varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus
4
libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet
5
primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit, denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non
6
leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates, primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis
7
et locustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni Horum genere, liliis, violis, hyacinthis,
8
et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco
9
piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.