1
Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens
1
se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum ut
2
Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea
2
comprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod impudicus
3
non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui
4
acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores
5
inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus
6
et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris
7
Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius
8
titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent