1
Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces, omnesque dignitates polluit ignobilitate hominum
2
perditorum, cum ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promptus esset in Venerem, erubescentibusque senibus exclamabat
Erubuit, salva res est, silentium ac ruborem pro consensu ducens.
3
addidit praeterea ipse quae faceret, sine ullius pudoris
4
velamento. postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia ex-
5
quirere, a quibus cum audiret aetati congrua, gaudere coepit, dicens
1
vere liberam vindemiam esse quam sic
6
celebraret, ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse composuerat, et Graeca maxime, horum pleraque Marius
7
Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. erant
2
amici improbi et senes quidam et specie philosophi qui caput reticulo componerent. qui improba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores.