1
Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem
2
et qui paulo ante procurator privatae fuisset, eundem, cum scriba pontificius esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii
3
nomine decreto, diu tamen lectis litteris, cum omnino
4
nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt.
1
2
5
Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum
6
vocavit, Diadumenum antea dictum, quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex
7
meretrice conceptus, idem postea accepit, denique versus exstant cuiusdam poetae, quibus ostendetur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero
8
etiam polluisse sacrati nominis reverentiam, iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa impuritate vixisse memoratur?