1
Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum imperare,
1
cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt ut
2
appareat ignobilem,
3
sordidum, spurcum fuisse.
2
verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen
3
erat, haec fuerunt: Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse,
4
ius
4
postremo dixisse; donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci
5
factum sub Vero Antonino. sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam
5
6
7
8
9
eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam
6
isse; venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad
7
amplissima quaeque pervenit, dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Cara-callum imperatorem suum interemit tanta factione,
10
8
ut ab eo non videretur occisus, nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita, id egit ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel incestum
11
displiceret, interemptus diceretur.