1
Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent; et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt
1
2
cum puero suo Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est quod in somniis Antoninus
2
fuisset, unde etiam versus exstant huiusmodi: Vidimus in somnis cives, nisi fallor, et istud: Antoninorum nomen puer ille gerebat, qui patre venali genitus sed matre pudica, centum nam moechos passa est centumque rogavit, ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus; en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.
3
et isti versus ex Graeco
3
translati sunt in Latinum, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi
4
ab aliquo poeta vulgari translati esse. quod cum Macrinus audisset, fecit iambos qui non exstant.
5
iucundissimi autem fuisse dicuntur. qui quidem perierunt in eo tumultu in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervasa sunt.