1
Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior, sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi
2
et lacerandi eius aperiret, nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur, et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit,
3
Pii habere noluit, unde in eum epigramma non inlautum Graeci cuiusdam poetae videtur exstare, quod Latine hac sententia continetur:
4
Histrio iam senior turpis gravis asper iniquus impius et felix sic simul esse cupit, ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus, quod natura negat, nec recipit
1
ratio, nam pius et felix poterat dicique viderique, impius
2
infelix est, erit
3
ille sibi.
5
hos versus nescio qui de Latinis
4
iuxta eos qui Graeci
5
6
7
8
erant propositi in foro posuit, quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur,
6
Si talem Graium tetulissent fata poetam, qualis Latinus gabalus iste fuit, nil populus nosset, nil nosset curia, mango nullus scripsisset carmina taetra mihi.
7
his versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille qui de Graeco Latine conatus
9
est scribere.