1
Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines
2
innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem
1
quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore quo Avidius rebellabat fideliter
3
tenuit, dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrhenanis celebre nomen
4
suum et apud Romanos et apud barbaros fecit, quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini
5
utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent
6
aut quos cum causa ipse posset occidere, quaesturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino
7
mitteretur, dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in
8
theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum
2
Pescennio subrogare.