1
fuerit, si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, moribus turpis, aetatis provectae, eum in imperium invasit, ex quo cupiditates eius
1
incusat, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum decem et octo annis imperavit et octogensimo nono periit.
2
Sane Severus Heraclitum ad obtinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad occupandos adultos Nigri
3
filios, nec tamen in senatum quicquam de Nigro Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem proficisceretur ad componendum orientis
4
statum, tantum sane illud fecit proficiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame populum Romanum perurgueret.
5
videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque vicinas Africae, difficili licet itinere ac
6
navigatione. et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam, interfectis multis inlustribus viris tenebat, ad participatum
7
imperii Severum vocans, a quo, causa eorum quos occiderat, cum Aemiliano hostis est appellatus, dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus
8
est. et cum illi tutum exsilium promitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugnavit et victus est atque apud Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus, et sic ad Severum adductus atque statim
2
3