1
Idem in omni expeditione ante omnes militarem cibum sumpsit ante papilionem, nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit tecti
2
suffragium, si miles non habuit, tantum denique belli tempore, ratione militibus demonstrata, sibi et servis suis vel contubernalibus putavit
1
quantum a militibus ferebatur, cum servos suos annona oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites, idque ab
3
exercitu cum suspirio videretur, idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus fuisset essetque
2
adhuc futurus, non aliter egisse
3
acturumque esse quam militem. Marium ante oculos habentem et
4
duces tales, nec alias fabulas umquam habuit nisi
5
de
4
Hannibale ceterisque talibus, denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei:
Scribe laudes Marii vel Hannibalis vel cuiusvis
5
ducis optimi vita functi, et dic quid
6
ille fecerit, ut eum nos imitemur. nam viventes
6
7
8
9
10
11
12
13
laudare inrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere. se autem vivum placere velle, mortuum etiam laudari.