1
Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit, inde in
1
Palatium eodem habitu perrexit, praelatis signis quae praetorianis
2
ademerat supinis non erectis, tota deinde urbe
2
3
4
5
milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis,
3
quasi in stabulis manserunt, fuitque ingressus Severi odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent,
4
vastationem urbi minantes, alia die armatis stipatus non solum militibus sed etiam amicis in senatum venit, in curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum
5
Iulianus notos ducum caedibus misisset, fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto
6
senatu occidere senatorem, sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu, exemplo eorum qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant,
7
et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit.
8
funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit, addito flamine et sodalibus
9
Helvianis, qui Marciani fuerant, se quoque
Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi
6
omen.