1
Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesiphontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum
1
radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque
2
contraherent. quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum, longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et
3
Parthicum nomen meruit, ob hoc
2
etiam filium eius
3
4
5
6
Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII agentem participem imperii
4
dixerunt milites. Getam quoque, minorem filium. Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique
5
in litteras tradunt, appellantes. harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit, concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites
6
quaerebant, inde in Syriam rediit victor, et Parthicum deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru adfectus articulari morbo
7
non posset, filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idciro quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo.
8
Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim
9
in Syria consulatum inierunt, post hoc dato stipendio