1
Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres
2
multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum
3
quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam
1
4
fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio
5
constituta est. multi sane post Albinum fidem
6
ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est.
7
Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus
8
Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper-
2
3
9
tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos