1
Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri
1
2
3
aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia, quare postea occisi sunt filii
2
Nigri
4
cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos qui ad illum mollius vel scripserunt
3
vel rescripserunt, et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii,
4
quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat
5
Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet
6
in imperio, aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit.
7
Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium
5
vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed
8
iuxta aquam esse periturum.
6
multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in