1
dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt.
2
ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus
3
praetermiserat, sane iam
1
postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator.
4
timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent.
5
sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit.
6
Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus
7
militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte
8
inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi
9
fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit
10
et de filio dixit:
cum meruerit. et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque
2
3
4
5
6
eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent.
11
sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.