1
Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis impositus, nam cum insidiis illius Arrius Antoninus fictis
1
criminibus in Attali gratiam, quem in pro-
2
3
4
consulatu Asiae damnaverat, esset occisus, nec eam tum invidiam populo saeviente Commodus ferre
2
potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter cetera etiam concubinas eius
3
constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti sunt.
4
In cuius locum Iulianus et Regillus subrogati sunt,
5
quos et ipsos postea poenis adfecit, his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum.
6
et post eos sex simul ex consulibus Allium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactumeium
5
7
Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos.
8
destinaverat et alios quattuordecim occidere, cum sumptus eius vires
6
Romani imperii sustinere non possent.
7
8