1
Prodigia eius imperio et publice et privatim
2
haec facta sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. et ante bellum desertorum caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in Circo kalendis Ianuariis oborta; et ante
3
lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae, de Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes
4
migravit, negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est, et Anubis simulacrum
5
marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae
6
quam Lanuvii. ipse autem prodigium non leve sibi fecit; nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit, et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis
7
vestimentis praesidens. galea eius bis per portam Libitinensem elata est.
8
Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenos quinos, circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minuerat.
1
2
9
circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.