1
Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut
1
2
eius tumorem per sericas vestes populus Romanus
2
agnosceret. versus in eo multi scripti sunt, de quibus
3
etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur, virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transfigeret
3
et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret.
4
impudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit.
5
Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque compositae, in
4
Britannia, in Germania et in Dacia imperium
6
eius recusantibus provincialibus, quae omnia
7
ista per duces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistulis autem plurimis
8
' Vale ' tantum scriberet, agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse