1
Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat
2
secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula.
3
si quis sane
1
se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. nam eum,
2
quem
4
vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver-
3
4
5
6
7
miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris.
8
5
pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius
6
intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos
9
aut singulos
7
pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant,
8
alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque
9
sexus, quos libentius suis osculis
10
applicabat. habuit et hominem pene prominente ultra modum animalium, quem Onon appellabat, sibi carissimum, quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit.