1
De Commodi Antonini parentibus in vita Marci
2
Antonini satis est disputatum. ipse autem natus est apud Lanuvium eum fratre Antonino gemino pridie kal. Sept. patre patruoque consulibus, ubi et avus
3
maternus dicitur natus. Faustina cum esset Commodo cum fratre praegnans, visa est in somnis
4
serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum
5
cursu Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus
6
est. habuit litteratorem Graecum Onesicratem, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit.
7
Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur, nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pol-
1
2
8
lutus et constupratus
3
fuit. iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem
9
perfectum ostenderet, auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo. nam eum tepidius forte lautus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret.
10
Appellatus est autem Caesar puer cum fratre suo Vero.
4
quarto decimo aetatis anno in collegium