1
Antiochensibus,3 qui 4 Avidio Cassio consenserant, et his
1
et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibus graviter iratus esset iisque spectacula sustulisset et multa alia civitatis ornamenta,
2
quae postea reddidit, filios Avidii Cassii Antoninus Marcus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro argento et gemmis
3
cohonestaret. nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Drunciano liberam evagandi ubi vellent
4
potestatem dedit, vixeruntque non quasi tyranni pignora sed quasi senatorii ordinis in summa securitate, cum illis etiam
2
in lite obici fortunam propriae vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui
3
4
5
6
7
8
in eos petulantes fuissent, quos quidem amitae suae marito commendavit.
5
Si quis autem omnem hanc historiam scire desiderat, legat Marii Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit quae solus
9
Marcus mortuo
6
iam Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum
7
est:
Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet imperare, audisse enim te arbitror
8
quod Veri statores
10
de eo nuntiarent. veni igitur in Albanum, ut tractemus omnia dis volentibus, nil
9
timens. hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam cupiens quod ea
10
conscia Cassius imperium sumpsisset, nam et ipsius epistula exstat ad virum, qua urget
11
Marcum ut in
11
eum graviter vindicet, exemplum epistulae Faustinae ad Marcum:
Ipsa in Albanum cras, ut iubes, mox veniam; tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos,
12
istos rebelliones acerrime persequaris. male enim assueverunt duces et milites,
12
qui nisi opprimuntur, oppriment.