1
Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus. neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa
2
a quibus oppressi fuerint, addemus autem quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit
3
occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes qui imperatorum nomen sive iusta causa sive iniusta
1
habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos Augustos cognosceres.
4
Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens,
2
3
4
cibi adpetens et mediae patiens, Veneris cupidus et
5
castitatis amator, nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium si dialogistam occidisset. Antoninum
6
hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum, timentibus cunctis ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae
7
ederet, nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos
5
8
per triduum disputavit, fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet.