1
Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo
1
genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et
2
post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae
3
adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur.
4
Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium
2
conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen
3
imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum
4
5
6
7
5
imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum.
6
Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula
7
indicat, quam inserui. ex epistula Veri:
Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam
8
sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim
8
observari iubeas, omnia ei nostra displicent,
9
opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat.
9
vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas,
10
cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.