1
Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor
2
edidit munus, post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum
1
dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi
2
desponderi voluerat impari adhuc aetati,
3
habita deliberatione velle se dixit, his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum
3
4
turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum
4
iubente senatu recepit, secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit.
5
per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit.
6
Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae
7
relationis. tantumque apud Pium valuit ut
5
numquam
8
quemquam sine eo facile promoverit. erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non
9
deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam
6
matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit,
illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet . quod omnino
10
apud Pium nihil valuit; tanta erat Marci probitas et