1
tantum autem studium in eo philosophiae fuit ut adscitus iam in
1
imperatoriam tamen ad
2
domum Apollonii discendi causa veniret, audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum,
2
3
4
5
6
7
8
3
Stoicos. Peripateticae vero studiosum
9
audivit Claudium Severum et praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque
4
pollebat, Stoicae disciplinae peritissimum; cum quo omnia communicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit,
5
quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit, tantum autem honoris magistris suis detulit ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu hostiis floribus
6
semper honoraret. studuit et iuri, audiens Lucium
7
Volusium Maecianum. tantumque operis et laboris studiis impendit ut corpus adficeret atque in
8
hoc solo pueritia eius reprehenderetur. frequentavit et declamatorum scholas publicas amavitque e
10
condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex equestri Baebium
9
Longum et Calenum, in quos maxime liberalis fuit, et ita quidem ut quos non posset ob qualitatem vitae rei publicae praeponere, locupletatos teneret.
11
12